<75.2 Hugonis de Sancto Caro Hieronymi prologi expositio>

marg.| Non ita ordo est] etc. Huic autem libro Hieronymus Prologum premittit, in quo sic procedit. Primo non esse eumdem ordinem apud nos, et Grecos Epistolarum Canonicarum ostendit et causam ponit ordinationis earum. Secundo ostendit, quod quia ambigue translate fuerunt a multis, qui ordinem rectum earum confundebant, propter hoc eas ad veritatem ordinis reduxit, sicut et ante Evangelia correxit, ibi :   [Sed sicut] etc. Tertio ostendit, quod a Latinis translatoribus vitiate fuerunt, et in quibus, quia maxime in Epistola Ioannis, ubi testimonia Trinitatis omiserunt, ibi :   [Que si sit] etc. Quarto ad Eustochium virginem se convertit de suis obtrectatoribus loquens, qui eum falsarium iudicant pro veritate Evangelii, quam exponit, sed nec eos timere, nec a proposito se recedere propter eos se promittit, ibi :   [Sed tu virgo] etc.
marg.| Dicit ergo {a} Non ita ordo] etc. id est appellantur, vel dicuntur.
marg.| {d} Canonice] id est regulares, sicut visum est.
marg.| Vel [Catholice] id est universales, vel communes.
marg.| {b} Apud Grecos] etc. de divinis.
marg.| {c} Et rectam fidem sectantur] de una divinitatis substantia tribusque personis. Ita inquam.
marg.| {e} Sicut invenitur] etc. qui scilicet non ab ipso Hieronymo, sed ante ipsum ab aliis fuerant translati. Causam ordinationis earum subiungit dicens.
marg.| {f} Equidem] Bene dico, quod non est ordo ita.   [Equidem quia Petrus] {7. 310vb} etc. secundum quod cantat de eo Ecclesia. Tu es pastor ovium Princeps Apostolorum.
marg.| {g} Prima sunt] etc. Sed numquid si recte sapiunt bene ordinant, quod si sic, ergo bene ordinantur Epistole Petri ante alias, numquid ergo de hoc ordine eos reprehendit ? Solutio Recte sapientes Grecos non redarguit, sed translatores Latinos qui inordinate, et diminute transferebant de veritate scripture multa omittentes. Unde non de ordine Epistolarum, sed de corruptione sententiarum redarguit huiusmodi Latinos Translatores.
marg.| Vel dicendum, et melius, quod non erat hic ordo apud Grecos sapientes, ut Epistola Petri prior esset, sed isti transferentes primo eam ponebant ratione premissa, non attendentes, vel ordinem quo Epistole edite fuerunt, vel dignitatem eorum quibus isti scripserunt.
marg.| {h} Sed sicut] Secunda pars in qua ostendit, quod Epistolas ad verum ordinem reducit quasi diceret ita isti peccant in ordine.   [Sed] nos   [sicut correximus Evangelistas dudum] id est antiquitus reducendo eos, scilicet.
marg.| {i} Ad veritatis lineam] ita has Epistolas reddidimus proprio ordini.
marg.| {k} Et hoc non nostris viribus, sed Deo nos iuvante] sine quo nihil possumus facere, imo nec etiam bonum cogitare, 2Cor. 3.a. Fiduciam talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Sed quid est quod dicit, quod correxit Evangelistas, si hoc, aut ergo ad idem in corrigendo apposuit, quod Dominus dixerat, aut aliud addidit, si illud idem, ergo non correxit, quia in verbis Domini nihil erat corrigendum, si aliud, ergo fuit Anathema. Gal. 1.b. Si quis vobis Evangelizaverit preter id quod accepistis Anathema sit. Solutio : Illud solum apposuit, quod Dominus dixerat, et ad veritatem Evangelii pertinebat quod fuerat, vel per Pseudo-Apostolos, vel per indiscretionem Translatorum depravatum, vel mutatum. Bene dico quod ordinavimus eas recto ordine.
marg.| {l} Est enim] id est quia.
marg.| {m} Una Iacobi] et hec est prima earum.
marg.| {n} Petri due, Ioannis tres, Iude una] et sic septem in universo. He sunt septem buccine quarum usus est in Iubileo sicut legitur. Ios. 6.a.
marg.| {o} Que si] etc. Hec est tertia pars in qua ostendit, quod nec eo ordine, nec ea sermonum integritate translate fuerant qua edite sunt, et propter hoc corrupte, et in quibus sunt vitiate ostendit. Bene ordinate sunt, ut diximus, illi autem male ordinant, et hoc patet.   [Que] id est quia ille.
marg.| {p} Sic ut ab eis] id est ab Apostolis.
marg.| {q} Digeste sunt] id est cum maturitate, et discretione scripte, vel edite sunt.
marg.| {r} Ita quoque] id est eo ordine, et ea sermonum integritate.
marg.| {s} Verterentur fideliter] etc. Latinis, scilicet.
marg.| {t} Nec ambiguitatem] etc. id est diversitas vel oppositio   [impugnaret] Apud Grecos erat servata, et sermonum integritas, et veritas doctorum, sed Latini Interpretes ante Hieronymum, nec ordinem servaverunt, nec integritatem sermonum retinuerunt, et sic erat ambiguitas, et veritas sermonum, quia plura habebantur apud Grecos, quam apud Latinos. Sicut fit adhuc hodie de multis qui notare volunt post magistros in scholis, qui quia totum retinere non sufficiunt scripta habent corrupta, et in multis que notant non capiunt intentionem magistri.
marg.| {u} Illo precipue loco] Ostendit in quibus corruperunt eas, scilicet si hoc esset non facerent ambiguitatem, et illud, sed faciunt   [precipue in illo ubi legimus positum esse de unitate Trinitatis] scilicet in prima Epistola. Io. 5.b. Tres sunt qui testimonium dant in celo, Pater, Verbum, et Spiritus, hoc totum omiserant. Unde et sequitur.
marg.| {x} In qua] scilicet, prima Epistola Ioannis.
marg.| {y} Comperimus multum erratum esse a veritate fidei] et hoc ab Infidelibus Translatoribus ponentibus in ipsa sua editione tantummodo trium vocabula, aque, sanguinis, et spiritus, omittentibus {7. 311ra} testimonium patris verbique ac spiritus, in quo et fides Catholica.
marg.| {a} Roboratur] que est de trinitate personarum, et unitate essentie.
marg.| {b} Et patris] etc. id est per quod probatur quod una est in divinitate trium substantia, vel essentia personarum, quod negant Arriani, scilicet unitatem essentie, sicut e converso Sabelliani negant trinitatem personarum. Unde versus. Arrius horret idem, dicit Sabellius idem, sic patet de ista Epistola, quod erratum sit.
marg.| {c} Vero] pro sed   [derelinquo prudentie] etc. scilicet quantum editio, etc.
marg.| {d} Sed tu] Quarta pars in qua ad Eustochium convertit sermonem, ostendens se per eam morsibus patere detrahentium, tandem promittit, quod nec propter eos veritatem scripture relinquat, nec eos pertimescat. Dicit ergo :   [Sed tu] quasi illi depravant quod ego corrigo   [sed tu Eustochium] etc. id est detractionibus. Eccl. 10.c. Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. Invidorum dico.   [Qui pronuntiant] etc. Et hoc facis tu Eustochium.
marg.| {e} Dum inquiris a me impensius] id est frequenter, et cum magna instantia   [veritatem scripture] Eustochium fuit filia Paule. Hec Paula fuit quedam nobilis matrona Romana, dives, et potens, que viro mortuo duas habens filias alteram illarum coniugio copulavit, et ei hereditatem suam reliquit, et cum altera filia sua Eustochio sanctam terram petiit, et in Bethleem cum filia sua, et ceteris virginibus Deo dicatis finem vite sue complevit. Ad petitionem istarum. Hier. libros Sacre Scripture de Hebreo transtulit in Latinum.
marg.| {f} Sed ego] quasi diceret {7. 311rb} ita emuli mei criminantur me, et mordent detrahendo, sed nec pertimesco invidentiam meorum emulorum in tali opere tam excellenti, scilicet, et tam arduo, et bono, quia. Prv. 28.a. Fugit impius nemine persequente, iustus autem quasi Leo confidens absque terrore erit.
marg.| {g} Nec denegabo] quin aperiam veritatem Sacre Scripture poscentibus, quia 1Cor. 9.c. Ve enim mihi est si non Evangelizavero. Quam igitur sine fictione didici sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. Infinitus enim est thesaurus hominibus, quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitie Dei, propter discipline dona commendati.
marg.| Hoc est contra illos quibus datum est scire secreta scripture, nec predicare volunt, nec docere. Et hi talentum sibi commissum cum servo pigro in sudario abscondunt. Lc. 19.c. - Explicit expositio prologi Santi Hieronymi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Epcan. ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=75&chapitre=75_Prol.2 Hugonis de Sancto Caro Hieronymi prologi expositio)

Notes :